라틴어 문장 검색

significari vero decimo mense semen in utero animatum in vitam grandescere, quod, donec erumpat in lucem, mollibus naturae vinculis detinetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:5)
certe ubera prope similiter utrique grandescunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 14:2)
Nam et solis orbis matutinus solito nobis maior apparet, quia interiacet inter nos et ipsum aer adhuc de nocte roscidus, et grandescit imago eius, tamquam in aquae speculo visatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:6)
aut est mutanda distinctio, ut sit 'et steriles platani malos gessere valentes castaneae', - id est infecundae arbores platani fortes ramos castaneae portaverunt - 'fagos ornusque incanuit albo flore piri':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 706)
alii neutrum probant et ita accipiunt 'castaneae fagos, piri flore ornus incanuit', ut similiter 'fagos' nominativus sit graecus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 709)
Iam vero semper viridis semperque gravata Lentiscus triplici solita grandescere fetu Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 24:7)
vero semper viridis semperque gravata lentiscus triplici solita grandescere fetu ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 24:7)
nil id procedere et esse atque novum fieri, mox et grandescere iussum est.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3241)
castaneae fagus, ornusque incanuit albo flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:11)
Non mora ergo, confluentibus certatim in insulam gentium memoratarum cateruis, grandescere populus coepit aduenarum, ita ut ipsis quoque, qui eos aduocauerant, indigenis essent terrori.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION